- NEBRIS
- NEBRIShinnuli pellis, Baccho saura, quâ ipseamiciebatur. Unde Νεβρώδης dictus, Claudian. de 4. Cons. Honorii. v. 605.Talis Erythraeis intextus nebrida gemmisLiber agit currus, et Caspiae flectit eburnisColla iugis. ————Eôdem habitu Baccae ornabantur, Seneca in Oedipo, Actu 2. v. 436.Inter matres impia MaenasComes Ogygio venit Iaccho,Nebride sacrâ praecincta latus.Nonnus l. 14. Dionys. describens expeditionem Bacchi in Indos et varia genera armorum. quibus Bacchae ar mabantur, sic canit:Αλλη ποικιλόνωτον ἐπὶ ςτέρνοιο καλύπτρηνΠαρδαλίων, ἑτέρη δὲ κατὰ χροὸς οἶα χιτῶναΣτικτὰ φιλοσκοπέλων ενεδύσατο δέρματα νεβρωνΔαιδαλέης ἐλάφοιο περισφίγξασα χιτῶνα.Lloyd. Apud Statium l. 1. Sylv. 2. v. 226.Hic chelyn, hic flavam maculoso nebrida terge;Barthius pellem tigris interpretatur Hesych. vero cervinaspelles exponit. Sic Ovid. Met. l. 6. v. 587.Tempus erat, quô sacra solent Trieterica BacchiSithoniae celebrare nurus. Reginae, DeiqueRitibus instruitur, furialiaque accipit arma.Vite caput tegitur, lateri cervina sinistroVellera dependent ————At Bacchae gestâsse pelles damarum, sic dictas, tradit Lutatius ad Theb. l. 2. v. 664. Erant autem illae variegatae multis maculis, quales tigrium, si non haeipsae. Eas insuper auro asper sas ait idem Stat. Achilleidos l. 2. v. 42.———— aspersas nebridas auro.H. e. hinc inde aurô variegatas. Unde Claudian. l. 1. de Rapt. Preserp. v. 16.——— laetusque simul procedit iacchus.Et v. 17.———— quem Parthiea velatTigris et auratos in nodum colligit ungues.Cuiusmodi maculis, uvarum varios colores indigitatos fuisse in Bacchicis hisce sacris, docet Eustath. in Dionysium Periegetem v. 702. Ζώματα καὶ νεβρίδας ἐπὶ ςτήθεσσι βαλόντες. Ι᾿ςτέον δὲ, ὅτι αἱ Βάκχαι αἱ τοῦ Διονύσου ὀπαδοὶ, εἰς ἀμπέλους ἀλληγοροῦνται. τροφοὶ γὰρ αὗται τοῦ εἰς οἶνον ἐκλαμβανομένου Διονύσου. Αἱ δὲ Διονυσιακαὶ νεβρίδες, τὴν τῶ ςταφυλῶν εν χρόᾳ αἰνίττονται πολυείδειαν πολύχροοι γὰρ, καὶ αἱ Νεβρίδες, καὶ ποικίλαι τοῖς ςτίγμασιν. Vide praefatum Casp. Barthium Animadversion. ad Statium passim et supra in voce Nebridae, Neque vero Bacchae solum, sed et qui Eleusiniae Cereris sacris, in Attica, initiabantur, nebride cingi consuevêre, uti dictum supra in voce Nebridae, cum mysteria haec Cereis et Iacchi communia essent. Unde Epigramma Phalaeci ἀναθηματικὸν, quô continentur omnia instrumenta Bacchica, ab Evanthe dedicata, sic habet:Στρεπτὸν βαςςαρικοῦ ῥόμβον θιάσοιο μύωπα,Καὶ ςκύτος ἀμφιδόρου ςτικτὸν ςτικτὸν ἀχαιίνεω.apud Salmas. ad Solin. p. 864. Vide quoque eum p. 221. et 224.ubi νεβροὺς Graecis proprie fuisse anniculos cervos docet. Coeterum de antiquissirno vestiendi modo, qui pellibus fiebat, dicemus infra in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.